GLORIA

GLORIA
I.
GLORIA
fama est alicuius cum laude, unde a γλῶςςα, lingua, nonnullis deducitur. Eius limites quam ampli, dicat Plin. l. 2. c. 68. Hae tot portiones terrae, imo vero --- mundi punctus (neque enim est aliud terra in universo) Haec est materia gloriae nostrae, haec sedes; hîc exercemus imperia, hîc opes cupimus, hîc tumultuatur genus humanum etc. Idem tamen et aeternam eam agnoscens, sic iterum eleganter, l. eod. c. 7. Deus est mortali iuvare mortalem, et haec ad aeternam gloriam via? Hac proceres iêre Romani, et quae sequuntur. Imo non suam homini quaerendam magis, quam Numims, etiam eminus vidêre Gentiles: gloriae hominum immodicae, seu, ut Tertull. loquitur, enormiori, Deos invidere dictitantes. Mart. l. 6. Epigr. 29. cuius Epigraphe Epitaphium Glauciae ad viatorem v. 7.
Immodicis brevis est aetas et rara senectus.
Et succensêre, Stat. Theb. l. 6. v. 691.
Atque illi extemplo, cui spes infringere dulce
Immodicas, Fortuna venit. ————
peculiari huic rei Numine constituto, Fortunâ, seu Nemesi, omnis atrogantiae vindice: quod proin, si quae gloriatio excidislet, consestim deprecabantur. Aus. Edyll. 14.
Absistat Nemesis, serat et Fortuna iocantem;
Quemadmodum ad invidiam Deorum placandam in aedibus suis res turpiculas, mutonia appellat Glossographus, Graeci προβασκάνια dixêre, suspendere solebant. Qua dere vide Des. Herald. ad Mart. et Barth. ad Stat. d. l. nec non infra, in voce Nemesis. Apud Recentiores.
II.
GLORIA
in Excelsis Deo etc. Hymnus Angelicus, Δοξολογία Graecis Patribus, dictus est: qui ut in S. Eucharistia caneretur, Telesphorus Papa instituisle dicitur Baron. ad A. C. 154. n. 2. Symmachus postea Pomifex, ut Dominicis diebus rantum, et Martyrum festivitatibus, cantaretur, ordinavit. Baron. id. ad A. C. 514. n. 12. Et quidem primitus solis Episcopis, temporibus modo dictis, hymnum hunc canere licuisle; Presbyteris vero non nisi Paschatis die id conceslum, habetur in Sacramentar. Gregoriano. Unde ex privilegio peculiari idem Casinensi Abbati indultum a Zacharia discimus ex Bullario Casin, Tom II. constit. 7. n. 6. Bonifacius dein sanxit, ut feriâ quintâ Caenae Domini quoque decantaretur, ob signum laetitiae, in publicorum paenitentium reconciliatione, quae hoc die celebratur, etc. Quam in rem plura qui scire desiderat, adeat Macros Fratres in Hierol. qui inter alia in eadem Ecclesia, Gloria, Laus et Honor, ad processionem, in Dominica Palmarum cani, addunt. Vide quoque supra ubi de Doxiologia infra in voce Inclinatio: et quae de Doxologia SS. Trin. de Doxologia, item Hymni Eccl. parte, erudite congessit I. Casp. Suicerus ubi supra in voce Δοξολογία. At Gloria Tibi Domine, a populo quando consueverit in Ecclefia acclamari, vide supra Diptagus.
III.
GLORIA
titulus est honorarius, conceslus Regibus Magnatibusqueve. Auastas. Bibl. in Martino de Exarcho: Opertet Gloriam tuam, ut, sicut nobis suggessit Paulus Patriarcha huius a Deo conservandae urbis, peragere etc. Unde Gloriosi dicti praecipui Magistratus. Idem in Ioh. PP. quomodo nobis suggessit Platon gloriosus Patricius et Eupraxius gloriosus. Reges etiam interdum ita compellatos, multis probat Bivarius Comm. ad Pseudo Maximum p. 65. et seqq. ubi eiusmodi titulum Wisigothorum inprimis Reges affectasse observat. Triboniano vero IC. Gloriosissimi elogium tribuitur l. ult. Cod. de lib. praet. Vide Ioh. Clavin. Lexic. Iurid. et C. du Fresne in Gloss. De Filio Dei autem, et Spiritu S. voce Δόξης, Gloriae, indigitatis apud Scriptores Eccl. Ioh. Casp. Suicer. Thes. Ecel. in Κόξα.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Gloria — Gloria …   Deutsch Wörterbuch

  • Gloria — may refer to:In Catholic liturgy and music* Gloria in Excelsis Deo , the main doxology of the Catholic Mass **Gloria (Vivaldi), a musical setting of the doxology by Antonio Vivaldi **Gloria (Poulenc), a composition written in 1959 by Francis… …   Wikipedia

  • gloria — [ glɔrja ] n. m. • 1680; mot lat. « gloire » 1 ♦ Inv. Hymne de louange récitée ou chantée à la messe, après le Kyrie, et qui commence par les mots Gloria in excelsis Deo (Gloire à Dieu). Chanter un gloria, des gloria. Le Gloria de Vivaldi. 2 ♦… …   Encyclopédie Universelle

  • gloria — (Del lat. glorĭa). 1. f. Reputación, fama y honor que resulta de las buenas acciones y grandes calidades. 2. Gusto o placer vehemente. La gloria del estudioso es estudiar. 3. Persona o cosa que ennoblece o ilustra en gran manera a otra. Cervantes …   Diccionario de la lengua española

  • Gloria — puede referirse a: Contenido 1 Ciencia 2 Cine y televisión 3 Música 4 Religión 5 Miscel …   Wikipedia Español

  • gloria — sustantivo femenino 1. (no contable) Área: religión Entre los cristianos, estado o lugar en que los bienaventurados gozan de la presencia de Dios: Que Dios lo tenga en su gloria. Sinónimo: cielo. 2. (no contable) Gran fama y reconocimiento: La… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • gloria — patri ou, simplement, gloria (glo ri a pa tri ou glo ri a) s. m. 1°   Terme de liturgie. Verset qui termine tous les psaumes.    Gloria in excelsis, espèce d hymne que l on chante à la messe.    Terme de musique. Chant composé pour cette partie… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • gloria (1) — {{hw}}{{gloria (1)}{{/hw}}s. f. 1 Grandissima fama, rinomanza che si ottiene per capacità, opere o meriti eccezionali: aspirare, pervenire alla gloria | Coprirsi di –g, acquistarne molta | (scherz.) Lavorare per la –g, senza retribuzione; SIN.… …   Enciclopedia di italiano

  • glória — s. f. 1. Honra, fama, celebridade, adquirida por obras, feitos, virtudes, talentos, etc. (ex.: glória artística, glória literária). 2. Preito, homenagem (ex.: glória ao vencedor). 3. Pessoa ou obra famosa ou que é motivo de orgulho (ex.: glória… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Glória — ist der Name einer Stadt im brasilianischen Bahia, siehe Glória (Bahia) eines Stadtteils der brasilianischen Stadt Rio de Janeiro, siehe Glória (Rio de Janeiro) eines Stadtteils der brasilianischen Stadt Joinville, siehe Glória (Joinville) einer… …   Deutsch Wikipedia

  • Gloria — (Сантьяго,Чили) Категория отеля: Адрес: Huerfanos 1400, Сантьяго центр города, 8340431 Сан …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”